AE 1996,01222

Tartareis ruptus fornacibus implicat omnem

Perpetuum uitae quondam datum nunc rapit acris

Aeternum poenis factum pro crimine flamma

Hic simili natos meritis pro talibus igni

5

Ante obitum genuit perituros tabe parentum

Donec cura deum miserandi cepit et atro.

Nunc tulit exitio simulacrum pendere semper

Poenas indigne suum et premi nocte maligna

Nam dominum puro uelamine semper amictum

10

Adque inmortalem caelique regionibus usum

Et culpa uacuum portantem insignia natum

Cuncta patris pressis humano crimine membris

Induit et nulli orso sic fas promere uerbum

Hunc umquam peccasse deum tamen omnia magnus

15

Alterius delicta tulit sic corpore sumpto

Demissus caelo terras petit haut secus artus

Induit humanos qua ut tellus ferre ualebit

Membrorum meditante deum de uiscere [...]

 

 

Provincia: Pannonia superior Località: Gornji Bastaj / Aquae Balissae
Datazione: fine III - inizio IV d.C. (il sarcofago, forse l'iscrizione è più tarda)

 

Reference basis text: AE 1996, 01222

Editing of the digital edition: E. Saltelli 2010

 

Hexameters