CIL 06, 41377 = Zarker 00050 = AE 1953, 00200 = AE

Hic situs est claro quondam qui nomine causas

      Orauit meruitque pater conscribtus haberi

Nec longo post aeuo dixit iura Viennae

      Inde iter Italiam magno cumulandus honore

5

Ni luctu tristem linquens euentius urbem

      Neu uitae merito sanctis sociandus obisset

Bis uicenos uixit quarto recessit in anno

      Et geminam prolem sexu ex utroque reliquit

Coniuge Faustina fisus quae uicta dolore

10

      Transigeret uita sed tenta pignore caro

[...]t ut paruos defuncto debet amorem

     [...] uiro castam promisit ducere uitam

 

 

11

[...]t; [sustine]t coni. Marrou

12

[...]; [atque] coni. Marrou

Provincia: Roma Località: Roma
Datazione: 407 d.C.
Postscriptum: [... Ka]l(endas) Aug(ustas) dd(ominis) nn(ostris) / Honorio VII et Theodosio II Augg(ustis) co(n)s(ulibu)s

 

Reference basis text: AE 1953, 00200

Editing of the digital edition: E. Saltelli 2010

 

Marrou = H.I. Marrou, L'épitaphe vaticane du consulaire de Vienne Eventius, «REA» (1952) 326-31

Elegiac couplets