CIL 06, 41341a-b = CIL 06, 32004 = ILCV 00090 = IC

[...h]aec Ba[ssi...]

      [...]nerim[...]

[...]o regi co[...]

      [Hic pra]efectorum[...]erem[...]

5

[Per] praefectur[am flu]mina promi[t opum].

      [Hic mo]derans plebem patriae sedemque se[natu],

[Vr]bis perpetuas occidit ad lacrimas.

      [Nec l]icuit famulis domini gestare feretrum,

[C]ertantis populi sed fuit illud onus.

10

      [Fle]uit turba omnis matres puerique senes[que],

[Fle]uit et abiectis tunc pius ordo togis.

      [Flere uide]bantur tunc et fastigia Romae,

[Ipsaque tu]nc gemitus edere tecta uiae.

      [Cedite sublimes] spirantum cedite honores,

15

[Celsus est culmen] mors quod huic tribuit.

 

 

Provincia: Roma Località: Roma
Datazione: IV sec. d.C. (359)
Postscriptum: Iun(ius) Bassus v(ir) c(larissimus) / qui vixit annis XLII men(sibus) II
in ipsa praefectura urbi neofitus iit ad deum / VIII Kal(endas) Sept(embres) Eusebio
et (H)ypatio co(n)ss(ulibus)

 

Reference basis text: AE 1953, 00239

Editing of the digital edition: E. Saltelli (2011)

 

Elegiac couplets