CIL 05, p 622,13

Qui nemo ut melius diuini mystica uerbi

      Tradidit et populi solus in ore fuit

Qui lapsos mores disciplinamq(ue) cadentem

      Et Thiasi errores corrigere ausus erat

5

Hic Arialdus adest heu noxia uita nocentum

      Quae censorem ullum ferre scelesta nequit

Clam raptum appensumq(ue) molae proiecit in undas

      Verbani ut rabidis piscib(us) esca foret

Deinde sed inuentum atq(ue) illeso corpore templis

10

      Est dignata nouum martyra posteritas

 

 

Elegiac couplets