CIL 05, p 622,12
Coenobium claustrum praesentis rite sacratum
Eximium celsi complecti martiris almi
Nouissimis obsequiis ueneramur iure DI[...]
Corpus quae mulier sua nempe probissima mater
5
Obtulit almifico residens in rure Gimelli
Nazario celsam secum qui sumere palmam
Martyrio meruit simul ac super astra migrauit
Ambo non longum pariter iacuere per (a)euum
Post tamen Ambrosius secernens corpora sancta
10
Nazarium gessit hic celsum rite relinquens
Antistes multum Landulfus post quoque saec(u)lum
Vadibus accitis uicinis undique turbis
Laetitia summa cunctorum laude superna
Transtulit atque locum diuinis usibus aptum
15
Ipse libens struxit miroque decore parauit
Quorum praesidio iuuante per omnia Christo
Empirii regiam penitus nos scandere sumet
Hexameters |