CIL 05, p 621,10

Virtute officio meritis et nomine magnus

      Forma quidem speculum lux et imago dei

Claruit insignis ditatus munere diui

      Viribus ex totis semper amando deum

5

Non laetis unquam extolli nec tristibus isce

      Confringi nouit spes cui certa deus

Ferre manum fessis nudos uestire paratus

      Captarumque graui soluere colla iugo

Substinuit(!) magni promissa premia regni

10

      Deuincens hostis tela magna sui

 

 

Provincia: Transpadana / Regio XI Località: Milano / Mediolanum
Datazione: inizio sec. VI (?)

 

Reference basis text: CIL 05, p 621, 10

Editing of the digital edition: E. Saltelli (2011)

 

Elegiac couplets