Permalink: http://www.mqdq.it/textsce/CE|appe|118

AE 1992,01094

Iamque XVIII aetas mea nunc conpleuerat annos,

      Ruperunt misero fata repente uiam.

Lectus miles eras legio quae sexta tenebat,

      [Qui] pius in Syria fortiter arma tulit,

5

Et fortuna nimis saeuas exercuit eiras,

      Quam sic ut torrens ante diem rapuit.

Nemo ne uotisqu[e] meis adeo usque parentes

      Militiae referat splendida facta suae.

O miseros quei me talem genuere parentes,

10

      Non licuit patrios continuisse sinus;

Te miseram mater quae sic deserta quereris;

      Nam patris interitu lapsa ruina iacet,

Nec te pretereor cor et solacia nostri,

      Indignor misera[m] non licuisse frui

15

Dulces anplexus morientis et oscula data,

      Nec tenuit moriens deficiente manu.

In supero(s) it si qua uiast aditusque sepulcro

      Instituto casus pareat usque meus.

Inritus infelix peregrinas possidet auras

20

      Neu quisquam pressit lumina nemo manus.

Hospes praeteriens titulum ne desere nostrum

      Et precor ut dicas sit tibi terra leuis

 

 

Provincia: Hispania citerior Località: Tortosa / Dertosa
Datazione: fine sec. I d.C.
Praescriptum: C(aius) Aebutius Tardus / C(aius) Aebutius Verecundus / filius miles leg(ionis) VI in S<y=V>ria
Postscriptum: Valeria Laura dilar[gi]tur

 

Reference basis text: AE 1992, 01094

Editing of the digital edition: E. Saltelli (2011)

 

Elegiac couplets