Permalink: http://www.mqdq.it/textsce/CE|appe|836

AE 1992, 01094 = HEp-04, 00877 = HEp-11, 00541 = HEp-12, 00421 = CIL 02-14, 00814 = CLEHisp 00107

Iamque XVIII aetas mea nunc conpleuerat annos,

      Ruperunt misero fata repente uiam.

Lectus miles eras, legio quae sexta tenebat,

      [Qui] pius in Suria fortiter arma tulit,

5

Et Fortuna nimis saeuas exercuit eiras,

      Quem sic ut torrens ante diem rapuit.

Nemo ne uotisqu[e] meis adeo usque parentes

      Militiae referat splendida facta suae.

O miseros, quei me talem genuere parentes!

10

      Non licuit patrios continuisse sinus.

Te miseram, mater quae sic deserta quereris,

      Nam patris interitu lapsa ruina iacet,

Nec te praetereor, cor et solacia nostri,

      Indignor miseram non licuisse frui

15

Dulces amplexus morientis et oscula data,

      Nec tenuit moriens deficiente manu.

In Superos it, si qua uiast aditusque sepulcro,

      Instituto casus pareat usque meus.

Inritus infelix peregrinus possidet auras

20

      Neu quisquam pressit lumina, nemo manus.

Hospes praeteriens titulum ne desere nostrum

      Et precor ut deicas 'sit tibi terra leuis'

 

 

Elegiac couplets