CLEMoes 00023

Quid tantum superum Parcarum numina lesi,

Femina quae semper habui sine crimine uitam?

Quod iuniore mea uoluerunt rumpere fila,

Nec doluere mei[s] sine pignora linquere lumen?

5

O quantum saeuas reor uos esse sorores,

Quae meum uirgineum torum sine lege priuastis

Et sine iustitia (!) Inferna sede locastis!

Gaudentio tribuno nupta bis denos et septe(m) annos uitae conpleui:

Vnde tu Gaudenti dolens nimium carissime coniunx,

10

Qui meum sollicite castum decorasti monumen(tum),

Inscribi iubeas titulum meo nomine, Dassiole,

Nobilis ingenio, clara de stirpe parentum,

Filiam Dassiani, du[c]is iustissimi quondam,

[Vt p]enitus possit sepultam noscere pignus.

9

Gaudenti dolens leg. Donati, Cugusi; Gaudentio olens leg. Velkov

10

decorasti monumen(tum), leg. Donati, Cugusi; decorans timo numen leg. Velkov

11

Inscribi iubeas leg. Donati, Cugusi; inscribitur eas leg. Velkov

Provincia: Moesia Inferior / Località: Ratiaria / Archar
Datazione: 270-330 d.C.

EDCS

 

Testo base di riferimento: CLEMoes 00023

Cura dell'edizione digitale: A. Prontera, 2022

 

Cugusi = P. Cugusi, Carmina Latina Epigraphica Moesica (CLEMoes); Carmina Latina Epigraphica Thraciae (CLEThr), Bologna 2008

Donati = A. Donati Su un carme ratiariense (ed altra nota epigrafica), "Ratiariensia" 3-4, 1987, pp. 127-129

Velkov = V. Velkov, Ein Grabepigramm aus der Dacia Ripensis, in "Lebendige Altertumswissenschaft . Festgabe zur Vollendung des 70. Lebensjahres von Hermann Vetters", Wien 1985, pp. 270-272

vv. 1-7: Esametri

v. 8: Altro metro

vv. 9-14: Esametri