BCTH-1922-pp. XXVI-XXXII = AE 1922, 00025 = ILCV-02, pp. 511-512 = AE 1966, 00546 = ILAlg-02-03, 08299 = CLEAfr 00185

Hic ubi tam claris laudantur moenia tectis,

Culmina quod nitent sanctaque altaria cernis, |

Non opus est procerum sed tanti gloria facti

Cresconi rectoris ouat cum saecula nomen. |

5

Quibus honorificos eum ostendente labores

Iustos in pulcra sede gaudent locasse priores, |

Quos diuturna quies fallebat posse uideri.

Nunc luce profulgent subnixi altare decoro |

Collectamque sua gaudent florere coronam,

10

Animo quod sollers inpleuit custos honestus. |

Vndique se uisendi studio Cristiana decurrit

Aetas in unam congeriem Deo dicere laudes |

Liminaque sancta pedibus contingere laeta,

Omnis sacra canens, manus porrigere gaudet |

15

Sacramento Dei medicinam sumere c[r]ismae.

Cresconius legibus ipsis et altaribus natus |

Honoribusque in eclesia catolica <f>unctus,

Castitatis custos caritati pacique dicatus, |

Cuius doctrina floret innumera pleps Cuiculitana,

20

Pauperum amator, elemosine deditus omni, |

Cui nunquam defuere unde opus celeste fecisset:

Huius anima refrigerat, corpus in pace quiescit |

Resurrectione expectans futura in Cristo corona

Consors ut fiat sanctis in sede regni celestis |

 

 

Hexameters