ILTun 00193 = CLEAfrique 00003 = CLEAfr-02, 00076

Haec fuit Eusebia, fratres, rara castissima coniunx,

Quae meruit mecum uitam coniugii, ut tempora monstrant,

Annis decem sexs mensibus octo et uiginti diebus.

Huius, ut confiteor, uitam deus ipse probauit.

5

Innocua uere coniunx exempli rarissimi sexus.

Oro Sucessus ego, tabularius huiusque maritus,

Eius semper meminisse, fratres, uestris precibusque

Provincia: Africa Proconsularis Località: Hadrumetum / Sousse
Datazione: 300-500 d.C.

EDCS

 

Testo base di riferimento: CLEAfr-02, 00076

Cura dell'edizione digitale: E. Saltelli, 2011 - A. Prontera, 2022

 

Altri metri