AE 2003, 00255

Hic Benedictus adest merito sub rupe sepulchri

      Quem tenet angelicus coetus in arce poli,

Qui fuerat fortuna pius, natura decorus,

      Moribus et castis fulsit in orbe satis.

5

Dogmatis egregii prorsus documenta ministr(a)ns

      Ostendit multis lucis adire uiam.

Aurea saec(u)la cui pateant sine fine per aeuum,

      Sorte beatifica scandat ut aether[ia].

 

 

Provincia: Roma Località: Roma
Datazione: V d.C.

 

Reference basis text: AE 2003, 00255

Editing of the digital edition: E. Saltelli 2010

 

Elegiac couplets