Permalink: http://www.mqdq.it/textsce/CE|appe|235

AE 1968,00074

Ne dubitare, precor, titulo mea fata dolere,

Antequa<m> addiscis en ego quae fuerim:

[Si]mplex, suauis, amans, dulcis, delicia, iocosa,

[Et] tamen in thalamis uno contenta marito;

5

[Lim]ina coniugi(i) dilexi quae mea semper

[...]re Tyrrheno comes adfui saepe mar(i)to

[Illa e]go quae natos triplices [...]nixa paraui,

[Ipsa h]os institui concordes discere mores,

[...]iles uitae maneant probitate et amori;

10

[Funere]os casus matris suae qui modo m(a)erent,

[Dura q]uod ads(c)ripsit fatorum uera potestas.

[Nescio] quis poterit superis tam laeta uidere,

[...] lasciuo quae gessi tradita lusu;

[Saeuos Aea]acidas saltaui, carmen amaui,

15

[...]cales uu(l)tus fui cognita digne.

[...]eri meos casus mortalisque, precor,

[...] sem(p)er uiuit mea fama per annos.

 

 

6

[...]re; [et ma]re coni. Ferrua; [aequo]re coni. Avetta

7

[...]nixa; [e]nixa coni. Ferrua; inixa leg. Avetta

9

[...]iles; [ut doc]iles coni. Ferrua; [ut sim]iles coni. Avetta

amori; amore norm.

13

[...]; [ut modo] coni. Ferrua; [quam modo] coni. Avetta

15

[...]cales; [inter ami]cales coni. Ferrua; [ob nouer] cales coni. Avetta

16

[...]eri; [nunc sup]eri coni. Ferrua; [uos sup]eri coni. Avetta

mortalisque; mortalesque norm.

17

[...]; [dicite si] coni. Ferrua; [discite si] coni. Avetta

uiuit; uiuet norm. Ferrua

Provincia: Roma Località: Roma

 

Reference basis text: AE 1968, 00074

Editing of the digital edition: E. Saltelli 2010

 

Avetta = L. Avetta, I ritrovamenti epigrafici, in Roma, via Imperiale, scavi e scoperte (1937-1950), Roma 1985, p. 139, n° 00128

Ferrua = A. Ferrua, Antiche iscrizioni inedite di Roma, «Epigraphica» 29 (1967) 94-97, n° 132

Hexameters