AE 2000, 01773 = CLEAfr 00112

Berula, morigero sine crimine nupta marito

Et tenero adfectu natorum erepta duorum,

Rem tibi nostra manu mea pignora trado Renate

Vt liceat nomen genetricis dicere natis

5

Luminibus si quando meis ego praetuli carum

Anxia nunc sine te tumulo conclusa quiesco

 

 

Provincia: Numidia Località: Timgad / Thamugadi
Datazione: III d.C.
Praescriptum: D(is) M(anibus) s(acrum)
Postscriptum: p(ia) v(ixit) a(nnos) XXV m(enses) VIII d(ies) XVII
h(ic) s(ita) e(st) Renatus vectig(alis) IIII p(ublicorum) A(fricae)
agens Thamug(adi) uxori castissimae fecit

 

Reference basis text: AE 2000, 01773

Editing of the digital edition: E. Saltelli 2010

 

Hexameters