Permalink: http://www.mqdq.it/textsce/CE|appe|259

AE 1966,00563

In[m]atura quidem mortis honore dotata

Ist[a su]is defleta iacet cui nomen inheret

Honorata decens mores uocabulo iungens

Iustitia uitae caeli promissa secuta

5

Breue quod est uitae caeli conmut(at?) honore

Vitia condemnans gaudet commercio tali

Et secu[ra ui]tae gaudet finisse laborem

 

 

Provincia: Mauretania Sitifensis Località: Setif / Sitifis
Datazione: 410 d.C.
Postscriptum: vixit annis XVIII decessit in pace / pridie Idus Iunias an(no) p(rovinciae) CCCLXXVI

 

Reference basis text: AE 1966, 00563

Editing of the digital edition: E. Saltelli (2011)

 

Hexameters