AE 1995, 01793 = CLEAfr 00158

[Ha]nc struem perennis arae posuit his in sedibus

[I]ulius Festae Secundus coniugi karissimae.

Vixit annos sextriginta bisque uiginti dies.

Pondus uteri enisa decimum luce rapta est tertia.

5

Nata claro Rubriorum genere de primoribus

Sancta mores pulchra uisu praecluens prudentia

Exornata summo honore magno iudicio patrum

Aurea uitta et corona Mauricae prouinciae

Haec et diuum consecuta est summa pro meritis bona.

10

Quinque natos lacte mater ipsa quos aluit suo

Sospites superstitesque liquit uotorum potens.

 

 

Provincia: Mauretania Caesariensis Località: Cherchell / Caesarea
Datazione: fine I – inizio II sec. d.C.

 

Reference basis text: AE 1995, 01793

Editing of the digital edition: E. Saltelli 2010

 

Trochaic metres