AE 1995, 01641

Portam uetustate conlabsam lapidi quadrato arco curuato restituit.

Omnes praeteriti cuius labore uitabant

Rigido uigore iuuenum tertia augustani fecerunt.

Creto consilio hortante Parato magistro

5

Iuncta uirtus militum paucorum uelocitas ingens.

Vsui compendio lapides de longe adtractos chamulco.

Sub arcata militum uirtus funib(us) cannabinis strictis.

Iam nunc contendunt fieri cito milites omnes

Arta uirtute sua opera aeternale fecerunt.

10

Subsequentes stipendiis antecessorum onestia bona sumebant

Vrguente tempore hiemis necumqua(m) cessauerunt

Celerius excelsae turres quater diuisae cum uoce militum a terra uenerunt.

Torrens uirtus [leg(ionis) III Aug(ustae) P(iae) V(indicis)!]

Haec ut fierent milites omnes sibi zelum tradebant

15

Animaduertentes quod priores sibi uestigia fecissent.

Nunc et ipsi titulis suis uirtutis deuotionis ornauerunt

Contendentes si amplius esset adhuc opera fecissent.

Ex numero militum quidam amplius uoluntatem suam dederit

Necumquam operam suam erupi exhibuerunt

20

Tantus fuit eis zelus magna uir [...]

Laetis temporibus honoribu[s...].

Effecta opera gaudet aeterna militum uirtus.

Gemma aut auro cluditur sic castram porta decorat.

Florida Tertia Augusta legio cum magna uirtute

25

Curauit faciendum deuotionis suae honorem.

Muneri quoque dictatores strenue cesserunt

Animosos duo contemnentes residuum turpis oppresserat.

Capita uersorum relegens adgnosce curantem.

 

 

Provincia: Tripolitana Località: Abu Nujaym / Gholaia
Datazione: 222-253 d.C.
Praescriptum: Imp(eratori) Caes(ari) M(arco) Aurelio [[Antonino Pio Felici Aug(usto) sacerdoti]] amplissimo pontifici maximo trib(unicia) pot(estate) [[V]] co(n)s(uli) [[IIII]] p(atri) p(atriae) et [[M(arco) Aurelio Alexandr]]o nobilissimo Caes(ari) d(omini) n(ostri) [[Antonini]] Aug(usti) [[fil(io)]] Aug(usto) Flavius Sossianus v(ir) e(gregius) vice praesidis Numidiae per vexillationem leg(ionis) III Aug(ustae) P(iae) V(indicis) [[Antoninianae]] devotissimi numini eorum
Postacriptum: Porcius Iasucthan cent(urio) leg(ionis) f(ecit) c(urante) mac(istro!)

 

Reference basis text: AE 1995, 01641

Editing of the digital edition: E. Saltelli (2011)

 

v. 1: Other metre

vv. 2-11: Hexameters

vv. 12-13: Other metres

vv. 14-28: Hexameters