ICUR-04, 12601 = ILCV 01195
Hic leuitarum primus in ordine uiuens,
Dauitici cantor carminis iste fuit.
Inter bellorum strepitus et [... ]
[... ] tempore esse sui
5
Ad requiem tendens promissaque regna fidelis,
Certus quod dominum cerneret ille suum
Non illum sublimis honor, non extulit ordo.
[E]domuit rigidos plus pietate magis
Iustitiae cultor, uitae seruator honestae,
10
Pauperibus diues sed sibi pauper erat,
Ecce Deusdedit nomen qui forte gerebas.
Ecce deus dedit regna beata tibi.
Regio I Latium et Campania / Località: Roma
Datazione: 300-500 d.C.
EDCS
EDB
Testo base di riferimento: ICUR-04, 12601
Cura dell'edizione digitale: E. Saltelli, 2011 - A. Prontera, 2022
Distici elegiaci |