CIL 14, 02709 = CLE 01248 = Cholodniak 00825

Hic situs est quondam Gelli pars maxima Phoebus:

      Adfectus omnis possidet iste lapis.

Vix consummauit septem quinquennia lustri,

      Oscula feruentem nec tenuere animam.

5

Quod si mutari potuissent fila sororum,

      Gauderet condi Maximus hoc tumulo.

 

 

Regio I Latium et Campania / Località: Tusculum
Datazione: ?

Praescriptum: Dis Manibus sacrum / M(arcus) Gellius Maximus Phoebo lib(erto) optum(o)

EDCS

 

Reference basis text: CLE 01248

Editing of the digital edition: A. Prontera (2022)

 

Elegiac couplets