ICUR-02, 04148 = Carletti-2008, 00103 = Mossong-2022, pp 209-210
Huius apostolici primum est hic corpus humatum
Quod foret et tumulo dignus in arce Petri;
Hinc uatum procerumque cohors quos cernis adesse
Membra sub egregia sunt adoperta domo.
5
Sed dudum ut pastor magnus Leo s(a)epta gregemque
Chisticolam seruans ianitor arcis erat.
Commonet e tumulo quod gesserat ipse superstes
Insidians ne lupus uastet oliue dei.
Testantur missi pro recto dogmate libri
10
Quos pia corda colunt quos praua turba timet.
Rugiit et pauida stupuerunt corda ferarum
Pastorisque sui iussa sequuntur oues.
Hic tamen extremo iacuit sub marmore templi,
Quem iam pontificum plura sepulchra celant.
15
Sergius antistes diuino impulsus amore
Hunc in fronte sacrae transtulit inde domus,
Exornans rutilum pretioso marmore tumbum,
In quo poscentes mira superna uident
Et quia praemicuit miris uirtutibus olim,
20
Vltima pontificis gloria maior erit.
Regio I Latium et Campania / Località: Roma
Datazione: 688 d.C.
Postscriptum: sedit in episcopatu annos XXI mensem I dies XIII /depositus est III Idus [Nov(embres)] / et iterum translatus huc a beato papa Sergio / III Kal(endas) Iul(ias) indictione I
EDCS
EDB
Testo base di riferimento: ICUR-02, 04148
Cura dell'edizione digitale: E. Saltelli, 2011 - A. Prontera, 2022
Distici elegiaci |