ICUR-02, 04119

Lux arcana dei, uerbum, sapientia lucis

      Atque coruscantis splendida imago patris

Ad nos descendit nec, quo fuit, esse recessit,

      Vt caecas mentes erueret tenebris.

5

Plenus homo in nostris et uerus nascitur isdem,

      Virginis ex utero totus ubique deus.

Discipulus praecepta dedit Petrumque beatum

      Hos inter primum sanxit et egregium

Cuius in arbitrio caelum terramque reliquit

10

      Pandere uel potius claudere cumque uelit

Nam sub mortigenae quidam iacuere gehennae

      Verbere confossi mente, fide, opere.

Histria testatur, possessa hostilibus annis

      Septies et decies scismate pestifero,

15

Esset ut impletum Hieremiae uoce canentis.

      Vltio captiuis tam numerosa fuit

Sed bonus antistes, dux plebis, Honorius armis

      Reddidit ecclesiae membra reuulsa piis,

Doctrinis monitisque suis de faucibus hostis

20

      Abstulit exactis iam peritura modis.

At tuus argento praesul construxit opimo

      Ornauitque fores, Petre beate, tibi.

Tu modo caelorum quapropter ianitor alme

      Fac tranquilla tui tempora cuncta gregis

Regio I Latium et Campania / Località: Roma
Datazione: 626-638 d.C.

EDCS
EDB

 

Testo base di riferimento: ICUR-02, 04119

Cura dell'edizione digitale: E. Saltelli, 2011 - A. Prontera, 2022

 

Distici elegiaci