ICUR-01, 03906 = Alumnus 00950 = Mossong-2022, 00191
Praemia sancta uiri meritis titulata beati,
Lingua, tace uotis praecipitata piis.
Multa loqui poteras si nosti cuncta referre,
Sed quia non nosti parua tamen meminis.
5
Hic uir auaritiae sublimibus ore tropaeis
Deiecit murum, plus iaculante manu.
Iustitiae custos, uirtutis cultor alumnae,
Iudicio rectus, iudicioque pius,
Plenus amore dei, plenus quoque amore propinqui,
10
Mandatum supplens actibus ac meritis,
Mundiuagis penitus nullis inflectus habenis.
Nec timuit quemquam pro pietate loqui,
Veridicus, patiens, iustus, miserator et aequus,
Diuitiis regnans paupere corde piis,
15
Paruulus interea Petri nutritus ouili,
Primus honore pii presbyteri enituit.
Defuit in sacum quidquid si contigit illum,
Ignorare nouum uel uetus eloquium.
Vita sepulta iaces sanctis stellata triumphis
20
Viue sepulturis uita beata tuis.
Hoc tibi plebs Christi mutuo pro munere carmen
Obtulit egregiae uir probitatis apex.
Regio I Latium et Campania / Località: Roma
Datazione: 575-600 d.C.
EDCS
EDB
Testo base di riferimento: ICUR-01, 03906
Cura dell'edizione digitale: E. Saltelli, 2011 - A. Prontera, 2022
Distici elegiaci |