Permalink: http://www.mqdq.it/textsce/CE|appe|349

AE 1928,00038

Numinibus iuuenes ob pulsum moenibus hostem

Maximo caelicolum regi Ioui Summo Tonanti

Denotato geni(o) et Maurae decoratae triumfo(!)

Centurius uota simul et Fannia proles

5

Himerius pariter pariter Reburro creatus

Et duo concordes Iulii felicissimi semper

Ex sua non parua conlata pecunia fratres

Has s(a)epes laeti statuunt quo sederet alma

Stat uirtute fremens Vltrix Victoria diua

10

Quaeque suo nutu spem pacis laeta promittit

Stat quoque pro templis alacer Cyllenius istis

Consecratque locum et uotum deuouet aris

 

 

Provincia: Mauretania Sitifensis Località: Bejaia / Saldae

 

Reference basis text: AE 1928, 00038

Editing of the digital edition: E. Saltelli (2011)

 

Hexameters