CIL 11, 04765,2 = ICI-06, 00045

Antistes C(h)r(ist)i d(omi)ni deuotus Achilles

      Culmina magna pii struxit honore Petri,

Nemo putet uacuam uenerandi nominis aulam

      Sistere quod non sit corporis ista domus;

5

Magna quidem seruat uenerabile Roma sepulchrum

      In quo pro C(h)r(ist)i nomine passus obit;

Sed non et meritum monumenta includere possunt

      Nec quae corpus habent saxa tenent animam;

Victor enim mundi superata morte triumphans

10

      Sp(iritu)s ad summum pergit in astra d(eu)m;

Cumque sit in C(h)r(ist)o uita durante repostus

      Ad C(h)r(istu)m totus martyr ubique uenit;

Ille suos s(an)c(t)os cunctis credentibus offert,

      Per quos supplicibus prestat opem famulis.

Regio VI Umbria / Località: Spoletium / Spoleto
Datazione: 400-500 d.C.

EDCS
EDR

 

Testo base di riferimento: ICI-06, 00045

Cura dell'edizione digitale: E. Saltelli, 2011 - A. Prontera, 2022

 

Distici elegiaci