CIL 11, 04765,3 = ICI-06, 00046
Quidnam igitur mirum magno si culmina Petro
Quolibet existant aedificata loco,
Cum quae per totum celebratur ecclesia mundu(m)
In fundamento fixa Petro maneat?
5
Namque illi d(eu)s ipse caput qui corporis extat
Propterea petrae nomen habere dedit;
Dicens esto Petrus quoniam fundabo super te
Quam mihi munc toto molior orbe domum.
In te per cunctas consistit ecclesia gentes
10
Vincit et inferni carceris imperium;
Namque datis clauibus caelorum claudere portas
Et reserare dedit pro meritis hominum.
Quaecumque in terris fuerit sententia Petri,
Haec erit in caelis scripta notante deo.
15
Dixit enim tu es magno mihi nomine Petrus
Et tibi caelorum fortia claustra dedi.
Hac dicione potens terra caeloque Petrus stat,
Arbiter in terris, ianitor in superis.
Regio VI Umbria / Località: Spoleto / Spoletium
Datazione: 425-450 d.C.
EDCS
EDR
Reference basis text: ICI-06, 00046
Editing of the digital edition: E. Saltelli, 2011 - A. Prontera, 2022
Elegiac couplets |