CLE 02151

Omnisata omnigena e terra [quae gramina surgunt,]

Quaeque effeta tulit tellus cata sol[e calente,]

Cuncta iubant, animant, uiridant nem[us, undique frondes]

Sollicitae de flore nouo, de uere mari[to.]

5

Quare cette deo patrium dedam[us honorem]

Siluano, de fonte bouant cui frond[ea claustra.]

Gignitur e saxo lucus inque arb[ore rami.]

Hunc tibi de more damus difficil[em bidentem,]

Hunc tibi de uoce patris falciten[entis haedum,]

10

Haec tibi de more tuo pinifera es[t corona.]

Sic mihi senior memorat sa[cerdos.]

Ludite Fauni, Dryades puell[ae,]

Ludite, canite iam meo sacel[lo]

Naides e nemore meo colon[ae.]

15

Cantet adsueta de fistul[a ...]

Adsit et ludo de more pa[...]

Cantet et rosea de tibia [...]

[Et] premat biiuges deus A[pollo suos.]

#fragm#[...] at bello deus ho[...]#/fragm#

20

#fragm#[...] uenias, pater [...]#/fragm#

#fragm#[...]ulo tu [...]#/fragm#

 

Hexameters