Permalink: http://www.mqdq.it/textsce/CE|ce|2107a

CLE 02107a

Ne multum quaeras, hospes, cuius monumentum:

      Mammosae Florus coniugi constituit.

Quam non inmerito magno dilexit amore,

      Genialis custos utpote quae fuerit,

5

Quaeq(ue) penum paruosq(ue) lares prouexerit illi,

      Dum frugi uitam degerit ingenio,

Et quae fecundo partu numerosa replerit

      Casta domum trino pignore coniugii.

Haec istic igitur miserando funere rapta

10

      Post annos flores uitae trina duos

Coniugis haud minimo luctu sumptuq(ue) se[pulta]

      <>

 

Elegiac couplets