CLE 02106

Tu, coniux misera[n]de, du[as quoi funere plagas]

      Obtulit una dies, no[n toleranda gemis.]

Filia sex annis curam [omnem experta parentis,]

      Heu quam crudeli mor[te perempta iacet.]

5

Officium inter nos cura[m diuiserat: ipsa]

      Viginti annorum, c[um rapiebar, eram.]

Tu dominus coniunx [patronus me decorasti,]

      Felix te uiuo mor[te ego rapta prior.]

Seic obi(i)sse iu(u)at: quond[am uno sub lare tecum]

10

      Viximus, en uno nunc [sumus in tumulo.]

Felix nunc igitur uiu[as, dum uita manebit;]

      Nos ut consuesti [pro pietate colas.]

 

Elegiac couplets