ICUR-02, 04161

Pastorem magnum laudis pia praemia lustrant,

      Qui functus Petri hac uice summa tenet.

Effulgit tumulis nam praesul Honorius istis

      Cuius magnanimum nomen honorque manet.

5

Sedis apostolicae meritis nam iura gubernans

      Dispersos reuocat, optima lucra refert.

Vt sagax animo diuino in carmine pollens

      Ad uitam pastor ducere nouit oues.

Histria nam dudum saeuo sub scismate fessa

10

      Ad statuta patrum teque monente redit

Iudaicae gentis sub te est perfidia uicta;

      Sic unum domini reddis ouile pium.

Adtonitum patriae sollers sic cura mouebat

      Optata ut populis esset ubique quies.

15

Quem doctrina potens, quem sacrae regula uitae

      Pontificum pariter sanxit habere decus.

Sanctiloqui semper in te commenta magistri

      Emicuere tui tamquam fecunda nimis.

Nam qui Gregorii tanti uestigia iusti

20

      Dum sequeris cupiens et meritumque geris,

Aeternae lucis Christo dignante perennem

      Cum patribus sanctis posside iamque diem.

His ego epitaphiis merito tibi carmina solui

      Quod patris eximii sim bonus ipse memor.

19

Nam qui dist. Trout; namque scr. De Rossi

Regio I Latium et Campania / Località: Roma
Datazione: 638 d.C.

EDCS
EDB

 

Reference basis text: ICUR-02, 04161

Editing of the digital edition: E. Saltelli (2011) - A. Prontera (2022)

 

De Rossi = G. B. De Rossi, Inscriptiones Christianae Urbis Romae septimo saeculo antiquiores (ICVR), II.1, Roma 1888

Trout = D. E. Trout, Sagax animo: Jonas of Bobbio and the verse epitaph of Pope Honorius, "Early Medieval Europe" 29.2, 2021, pp. 161-180

Elegiac couplets