Permalink: http://www.mqdq.it/textsce/CE|ce|2099

CLE 02099

Nymfius aeterno deuinctus membra sopore

      Hic situs est, caelo mens pia perfruitur.

Mens uidet astra, quies tumuli complectitur artus,

      Calcauit tristes sancta fides tenebras.

5

Te tua pro meritis uirtutis ad astra uehebat

      Intuleratque alto debita fama polo.

Immortalis eris, nam multa laude uigebit

      Viuax uenturos gloria per populos.

Te coluit proprium prouincia cuncta parentem,

10

      Optabant uitam publica uota tuam.

Excepere tuo quondam data munera sumptu

      Plaudentis populi gaudia per cuneos.

Concilium procerum per te patria alma uocauit,

      Seque tuo duxit sanctius ore loqui.

15

Publicus orbatas modo luctus conficit urbes

      Confusique sedent, anxia turba, patres,

Vt capite erepto torpentia membra rigescunt,

      Vt grex amisso principe maeret iners.

Parua tibi, coniunx, magni solacia luctus

20

      Hunc tumuli titulum maesta Serena dicat.

Haec indiuidui semper comes addita fulcri

      Vnanimam tibi se lustra per octo dedit.

Dulcis uita fuit tecum, comes anxia lucem

      Aeternam sperans hanc cupit esse breuem.

 

Elegiac couplets