Permalink: http://www.mqdq.it/textsce/CE|ce|2080

CLE 02080

Nysea de stirpe meum Cornubia partum

      Vindicat, Hilarius iam tenet ossa sacer.

Per Sporades callosque pium comitata maritum

      Deferor huc, uisa est sors mihi nulla grauis.

5

Viximus unanimes et prima prole beati,

      In mundum duplici morte secunda uenit.

Pignora diuidimus: comitatur me morientem

      Mortua, solatur filia prima patrem.

 

Elegiac couplets