CLE 02068

Hoc quicumque legis titulo rogo carmen, amice,

      Perlege: sic uitae commoda multa feras.

Sentius hic iaceo, Pietas cognomine dictus,

      Praereptusque patri flore uigente meo.

5

Artibus ingenuis, studio formatus honesto,

      Inter et aequales gratus amore fui

Duodeuiginti natales ni numerarem,

      Surrupuit menses tres mihi luna suos.

 

Elegiac couplets


 EDR