Permalink: http://www.mqdq.it/textsce/CE|ce|2046

CLE 02046

Ius ad iustitiam reuocare aequmque tueri

      Dalmatio lex est, quam dedit alma Fides.

Bis sex scripta tenet praetorisque omne uolumen

      Doctus et a sanctis condita principibus.

5

Hic idem interpres legum legumque minister

      Quam prudens callet tam bonus exsequitur.

Multis pro meritis, Valeri, iustissime rector,

      Multis pro meritis haec stat imago tibi,

Quam positi longe testantes publica uota

10

      Vsque procul patriae mittimus in gremium.

Hinc praefecturae summos uen(e)ramur honores,

      Hoc te gaudentes omine prosequimur.

Quisquis scire uolet, quorum celebreris amore,

      Ille hoc indicium sumserit ex titulo:

15

Dalmatio posuit prouincia Lugdunensis

      Tertia patrono grata clienta suo.

 

Elegiac couplets