Permalink: http://www.mqdq.it/textsce/CE|ce|2018

CLE 02018

Ne tristes lac[rimas, ne p]ectora tundite u[estra]

O pater et mater, n[am reg]na caelestia tango.

Non tristis Erebus, n[on p]allida mortis imag[o,]

Sed requies secura te[net] ludoque choreas

5

Inter felices animas et [a]moena piorum

Pr[ata ...]

 

Hexameters