Permalink: http://www.mqdq.it/textsce/CE|ce|1997

CLE 01997

Iulia Sidonia Felix de nomine tantum,

Cui, nefas, ante diem ruperunt stamina Parcae,

Quam procus heu nuptiis Hymeneos contigit ignes:

Ingemuere omnes, Dryades doluere puellae,

5

Et Lucina facis demerso lumine fleuit,

Virgo quod et solum pignus fueratque parentum:

Memphidos haec fuerat diuae sistratae sacerdos.

Hic tumulata silet aeterno munere somni.

 

Hexameters