Permalink: http://www.mqdq.it/textsce/CE|ce|1982

CLE 01982

Iulia fida mihi coniunx aequaeua iucunda,

Quod tua mandauit fieri suprema uoluntas,

Hoc ego perfeci parens praecepto maritus,

Propriis ut sedibus semper quiete maneres:

5

Quae communes erunt, cum leti uenerit hora.

Q(uintus) Herennius feci cognomine Felix.

 

Hexameters