CLE 01977

Funeri multa quidem condigna iam misimus, omneS,

Insuper arequ(e) deposite Secundulae matrI

Lapideam placuit nobis apponere mensaM,

In qua magna eius memorantes plurima factA,

5

Dum cibi ponuntur calicesq(ue) ei copertaE,

Vulnus ut sanetur nos rod(ens) pectore saeuuM.

Libenter fabul(as) dum sera red(d)imus horA

Castae matri bona laudesq(ue), uetula dormiT

Ipsa q(uae) nutrit, iaces et sobriae sempeR.

 

Hexameters