Permalink: http://www.mqdq.it/textsce/CE|ce|1968

CLE 01968

Accepit requiem post septuaginta non minus annos.

Nulli numqua nocuit, sinceriter semper amauit amicos.

Thalamo suscepit Stratonicenem coniuge iuncta.

O praua genesis, primum qui tulisti maritum

5

Nihil pulchrius fuerat quam coniuge in ante misisset,

Iuncta quem possedit XXXV uel amplius annos,

Vt lacrimae minimae per genitoris uita fuissent.

Si scire uis, lector, qui pausat, ca[pita] uersorum require.

 

vv. 1-2: Other metres

vv. 3-5: Hexameters

vv. 6-8: Other metres