CLE 01966

Accia uel Maria est nomen mihi Tulliana,

Victorinus auus, quo tantum rhetore Roma

Enituit quantum noster sub origine sanguis.

Bis nonam carptura rosam mihi decidit aetas,

5

Heu dolor, et uernum maculauit funus Aprilem.

Nullus inoffenso uitae mihi tramite lapsus,

Mens morum matura bono nil debuit annis.

Coniugii scit cara fides heresque maritus,

Rite quod aeterno migrarim dedita Christo

10

Emeritamque ferat melior mihi uita coronam.

Haec pater insonti filiae suprema peregit.

 

Hexameters


 EDR