AE 1968, 00236 = CLEHisp 00115 = HEp 1999, 00413 = IRC-02, 00076
Quid sibi fata uelint bellissima quaeque creari
Edita laeti(ti)a commoda si rapiunt?
Sed quae fatorum legis seruare necesse est
Peruerso lacrimas fundimus officio.
5
Haec bis sex annos uix bene transierat.
Ille(!) suas la[c]hrimas nondum emiserat omnes
Et poterat semper flebilis esse suis.
Parcite enim uobis tristes sine fine parentes,
Parcius et Manes sollicitare meos.
10
Ponimus hunc titulum luctus solacia nostri
Qui legit ut dicat sit tibi terra leuis
3
seruare leg. Fabre - Mayer - Rodà; seru[ir]e rest. Gil, Cugusi CLEHisp
Provincia: Hispania Citerior / Località: Iesso / Guisona
Datazione: 100-200 d.C.
Praescriptum: Servilla Praepusa filiae suae Lesbiae / a(nnorum) XI m(ensium) X hic sepulsit
EDCS
EDH
CLEo
HEp
TM
Testo base di riferimento: AE 1968, 00236
Cura dell'edizione digitale: E. Saltelli, 2011 - A. Prontera, 2022
Cugusi CLEHisp = P. Cugusi, Carmina latina epigraphica hispanica post buechelerianam collectionem editam reperta cognita (CLEHisp), Faenza 2012
Fabre - Mayer - Rodà = G. Fabre, M. Mayer, J. Rodà, Inscriptions romaines de Catalogne. II, Lérida, Barcelona 1985
Gil = J. Gil, Epigraphica I, "Cuadernos de filología clásica" 9, 1976, pp. 545-574
vv. 1-4: Distici elegiaci v. 5: Pentametro vv. 6-11: Distici elegiaci |