CIL 05, p 623,16 = ICI-16, 00158

Marcellina tuos cum uita resolueret artus

Spreuisti patriis corpus sociare sepulcris,

Dum pia fraterni speras consortia somni

Sanctorumq(ue) cupis cara requiescere terra.

5

Nil longinqua domus casto decerpsit amori,

Affectus nec morte perit nam munere Lethi

Rursus uicta, soror, fraternae redderis umbrae,

Quamuis magna pio suspiret Roma dolore,

Tertia quod sacri patitur iam damna sepulcri.

10

Nec tamen angustam sedem quis dixerit aulae!

Corporis haec domus est: nam te, pia uirgo, supernum

Accipit imperium Placidae post munera mortis

Aeternae Christus precium tibi destinat aulae

Praemia dans castis intactae matris honorem.

15

Te, medius Iuli transcendit, feruide, cursus

Et te, uirgo, tuus transuexit ad aethera sponsus.

6

Lethi F Mommsen; laeti scr. Cuscito

7

uicta F Mommsen; tacta scr. Cuscito

umbrae F Mommsen; aulae scr. Cuscito

12

Placidae post munera F Mommsen; placidaeque ad munera scr. Cuscito

15

medius Iuli F Mommsen; Iuli medius scr. Cuscito

Regio XI Transpadana / Località: Mediolanum / Milano
Datazione: 398-401 d.C. ?

EDCS

 

Reference basis text: CIL 05, p 623,16

Editing of the digital edition: E. Saltelli (2011) - A. Prontera (2022)

 

F = Dresden, Sächsische Landesbibliothek, F 892 b

Cuscito = G. Cuscito, Inscriptiones Christianae Italiae, XVI: Regio XI: Mediolanum III. Introduzine, edizione e commento, Bari 2016

Mommsen = Th. Mommsen, Corpus Inscriptionum Latinarum, V.2: Inscriptiones Galliae Cisalpinae Latinae, Berolini 1877

Hexameters