Permalink: http://www.mqdq.it/textsce/CE|ce|1905

CLE 01905

Ales homo, numen uirtus et gloria palmae,

Romuleis praepes uirgo fecunda tropeis

Sic stetit ut Romam uictus cognosceret orbis

Omine quo residens metum dolos iurgia uincas

5

Et comitatus agas prouectus, gaudia, palmas.

 

Hexameters