CLE 01874

Fuit mihi natiuitas Romana.

Nomen si quaeris Iulia uocata sum,

Quae uixi munda cum uiro meo Florentio

Cui demisi tres filios superstites.

5

Mox gratia(m) dei percepi suscepta in pace neofita.

 

Iambic metres