CLE 01867

[Heic] est s(e)pulta uirgo [eg]regieis moribus

[Hedia], quae in delicieis fu[e]rat Vettiae,

Qua[e domino placu]it. eam morte ob[i]ta diligunt

Mon[umentumque eius f]letu ac muneribu[s] replent,

5

Seque ipse[i defient, uit]am esse ereptam sibei

S[erua]e suis deliciis uitam ap[tae deum.]

 

Iambic metres


 EDR