Permalink: http://www.mqdq.it/textsce/CE|ce|1837

CLE 01837

Alexander episcopu[s l]egibus ipsis et altaribus natus,

Aetatibus honoribusque in ecclesia catholica functus,

Castitatis custos, caritati pacique dicatus,

Cuius doctrina floret innumera plebs Tipasensis,

5

Pauperum amator, aelemosinae deditus omnis,

Cui numquam defuere unde opus caeleste fecisset:

Huius anima refrigerat, corpus hic in pace quiescit

Resurrectionem expectans futuram de mortuis primam,

Consors ut fiat sanctis in possessione regni caelestis.

 

vv. 1-8: Hexameters

v. 9: Other metre