CLE 01823

Tu dum esses ad superos, nemo mihi fuit formonsior ulla.

Quae prostrata iaces indigna circumdata terra,

Quae caruisti, uiam luci secuta es.

Sic merito tales uersus descripserim in te

5

Non studio sed mente data et cogente dolore.

Haec mihi Titiane primum in conubio iuncta est,

Haec prima doloris dulcior in me fuit ut mente repellat,

Et subito maestum rapta reliquit in aeuum.

Quem frui non licuit annis per ultimo fato.

10

Acerua a matre rapta es ut paruulus agnus,

Sic ut ille miser raptus uouitur aris,

Et me tam puerum cito fecisti dolentem.

Parentes miseri meum patiuntur in aeuo dolorem.

Vt rosa uere nouo grata est in tempore paruo,

15

Sic fuit infelix haec mihi gratissima coniunx.

 

vv. 1-4: Other metres-Hexameters

vv. 5-6: Hexameters

v. 7: Other metre

vv. 8-12: Hexameters

v. 13: Other metre

vv. 14-15: Hexameters