Permalink: http://www.mqdq.it/textsce/CE|ce|1814

CLE 01814

Moribus hic simplex situs est Titus Aelius Faustus,

Annis in lucem duo de triginta moratus,

Cui dederant pinguem populis praebere liquorem

Antoninus, item Commodus, simul induperantes.

5

Rara uiro uita et species, rarissima fama,

[I]nuida sed rapuit semper Fortuna probatos.

Vt signum imuenias, quod erat dum uita maneret,

Selige litterulas primas e uersibus octo.

 

Hexameters