Permalink: http://www.mqdq.it/textsce/CE|ce|1801

CLE 01801

Martyris hic locus est Vitalis nomine uero,

Quem seruata fides et Christi passio uotat.

Solus hic e nostris uictricia dona reportans

Aeternam caelo meruit perferre coronam.

5

Hunc precor ut lucis promissae gaudia carpam

Et quae uirgo praecans poscit Caluentia, praestet,

Corporis intacto puri decorata pudore

Plusque datura fide decoris, quam quod pia patri

Exhibet officia et puro uenera[tur a]more,

10

Vtque probante deo maneat per [sae]cla fideli[s]

Praemia laeta sibi concesso munere sume[ns.]

Sanctis laetus ego Spes haec munuscula [dono.]

 

Hexameters