CLE 01560b

Flende iaces in Basso iterum defuncte Caterui:

      Occidit ore genus, nomine posteritas.

Tu medius gemma et germanis clausa metallis:

      Morte tua fractum est, Basse, monile pium.

5

Octauus decimus uix te susceperat annus:

      Ocius eripitur, quod placet esse dei.

 

Elegiac couplets