CIL 06, 25617 = CLE 00965 = Cholodniak 00135

Quandocumque leuis tellus mea conteget ossa

      Incisum et duro nomen erit lapide,

Quod si forte tibi fuerit fatorum cura meorum,

      Ne graue sit tumulum uisere saepe meum.

5

Et quicumque tuis umor labetur ocellis,

      Protinus inde meos defluat in cineres.

Quid lacrumis opus est, Rusticelli carissime coniunx,

      Extinctos cineres sollicitare meos?

      Vna domus cunctis, nec fugienda uiris.

10

      Vt[i] quae uolui tempore, tempus habet.

Nondum bis uicenos annos compleuerat annus,

      Supremum Parcae sorte dedere mihi.

 

 

Regio I Latium et Campania / Località: Roma
Datazione: 10 d.C.

Praescriptum: Rusticelia M(arci) l(iberta) Cytheris / debitum reddidit X K(alendas) Sept(embres) Maluginense et Blaeso co(n)s(ulibus)

EDCS
EDR

 

Reference basis text: CLE 00965

Editing of the digital edition: A. Prontera (2022)

 

Elegiac couplets